

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 16: Versus 23
Vade.Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in praesenti data.Aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves,etc. Quae si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo.Quia non.Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quae est voluntas Patris: sed carnaliter haec sapis.